PHLYACOGRAPHIA

PHLYACOGRAPHIA
PHLYACOGRAPHIA
eadem cum Ι῾λαρῳδία seu Ι῾λαροτραγῳδίᾳ, Mimilogiae species; cuius cum variae fuerint species ac nomina, apud varias gentes, Lacones Δεικηλιςτὰς vocabant, qui populari et vili sermone hortorum furem imitabantur in hoc ludicro, aut Medicum externum, praecepta suis aegrotis dantem. Athenaeus eosdem φαλλοφόρους a Sicyoniis vocari ait, ab aliis αὐτοκαβδάλους, quod ludicra non praemeditata ex tempore funderent, risus captandi gratiâ: ab Italis magnae Graeciae, φλύακας. Rhinton Tarentinus Φλυακογράφος, τὰ τραγικὰ μεταῤῥυθμιζων ἐις τὸ γελοῖον, Phlyacographus, tragicum argumentum in risum vertens: qui quidem huius hilarotragoediae auctor Suidae dicitur. Idem alibi φλύακας κιναίδους interpretatur. Et sane Κιναιδολογία continebat imitationem conversationis et morum, quibus id hominum genus insigne erat. Primum autem κιναιδολογεῖν auspicatum esse Sotadem, ait Strabo, et post eum, Alexandrum Aetolum, pedestri utrumque sermone: hos sequuti sunt Lysis et Simus, unde Σιμῳδοὶ et Λυσιῳδοὶ, de quibus Athenaeus l. 15. qui Σιμῳδοὺς eosdem cum Ι῾λαρῳδοῖς facit, adeoque φλυακογράφοις. Vide hanc in rem Salmas. ad Solin. p. 108. et hic passim. Non omnis tamen φλυακογραφία mimus fuit, nam Rhintonica fabula a mimo distabat, quae etiam φλυακογραφία dicebatur; fuit autem illa propior ac similior Atellanae. Nam Latina Atellana a Graeca Satyrica eô tantum differebat, quod in Satyrica Satyrorum fere personae inducebantur, aut aliae aeque ridiculae: in Atellanis Oscae, ut Maccus. Rhintonica autem est Ι῾λαροτραγῳδία vel Ι῾λαρῳδία, at quid aliud est Satyricum drama? Proprior vero mimo Magodia fuit, quae uti Ι῾λαρῳδία minus gravis ac severa, quam Tragoedia, sic ipsa Comaediâ fuit lascivior obsceniorque, Ibidem. Α` φλυάςςενν, nugari: φλύαξ, nugator et γελοιαςτὴς etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”